Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Nunc de omnipotentia Dei agendum est, ubi prima consideratio occurrit, quomodo vere Deus dicatur omnipotens: an quia omnia possit, an tantum, quia ea possit quae vult.

Quod enim Deus omnia possit, pluribus auctoritatibus probatur.

Ait enim Augustinus in libro Quaestionum veteris ac novae Legis: "Omnia quidem potest Deus, sed non facit nisi quod convenit veritati eius et iustitiae."

Idem in eodem: "Potuit Deus cuncta simul facere, sed ratio prohibuit," id est voluntas. Rationem nempe ibi voluntatem appellavit, quia Dei voluntas rationabilis est et aequissima. Fatendum est ergo, Deum omnia posse.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1