Capitulum 2
Capitulum 2
Quod quidam, de Dei voluntate non recte sentientes, nobis obiiciunt dicentes: Si idem est Deo velle quod esse, ergo cum dicimus, Deum velle omnia quae facit, dicimus, eum esse omnia quae facit; alioquin non ibi illo verbo idem significatur, quod significatur hoc verbo esse, cum de Deo dicitur. Et si ita est, non semper dicitur de Deo velle secundum essentiam. Si vero secundum essentiam non dicitur aliquando, quomodo ergo de Deo dicitur? Relative enim nunquam dicitur.
On this page