Capitulum 3
Capitulum 3
Et ubicumque Deus scire dicitur vel sciens, et velle vel volens, haec de eo secundum essentiam dicuntur.
Cum enim dicitur: Deus scit vel Deus vult, sive Deus est sciens vel volens, essentia divina praedicatur, et Deus esse enuntiatur. Cum autem additur omnia vel aliquid vel aliqua, et dicitur: Deus scit omnia, vel vult aliquid vel aliqua, essentia quidem divina praedicatur, non simpliciter et absolute, sed ita ut scientiae, quae ipsa est, omnia subiecta monstrentur, et voluntati, quae ipsa eadem est, aliquid vel aliqua subiecta esse dicantur, ut talis fiat sensus: Deus scit omnia, id est, Deus est, cuius scientiae, quae ipsius essentia est, omnia subiecta sunt. Similiter: Deus vult haec vel illa, id est, Deus est, cuius voluntati, quae ipse et, haec sive illa subiecta sunt. Volens ergo sive velle dicitur Deus secundum essentiam, cuius voluntas essentia est sempiterna et immutabilis - licet ea varientur et transeant, quae ei subiecta sunt - quae non potest esse iniusta nec mala, quia Deus est.
On this page