Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Haec itaque summe bona voluntas causa est omnium, quae naturaliter fiunt vel facta sive futura sunt, quae nulla praeventa est causa, quia aeterna est. Ideoque causa ipsius quaerenda non est: qui enim eius causam quaerit, aliquid maius ea quaerit, cum nihil maius ea sit.

Unde Augustinus in libro 83 Quaestionum: "Qui quaerit, quare voluerit Deus mundum facere, causam quaerit voluntatis Dei. Omnis autem causa efficiens maior est eo quod efficitur; nihil autem maius est voluntate Dei; non ergo eius causa quaerenda est."

Ideo in libro Contra Manichaeos: "Si qui dixerint: Quid placuit Deo facere caelum et terram? respondendum est eis qui voluntatem Dei nosse desiderant, causas et voluntatem Dei scire quaerunt: quod voluntas Dei omnium quae sunt, ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas, est aliquid, quod antecedat voluntatem Dei, quod nefas est credere. Qui ergo dicit: Quare Deus fecit caelum et terram respondendum est illi: quia voluit. Voluntas enim Dei causa est caeli et terrae, et ideo maior est voluntas Dei quam caelum et terra. Qui autem dicit: Quare voluit facere caelum et terram? maius aliquid quaerit, quam est voluntasDei; nihil autem maius inveniri potest. Compescat ergo se humana temeritas, et id quod non est non quaerat, ne id quod est non inveniat."

Ecce his auctoritatibus aperte insinuatur, quod voluntatis Dei causa nulla est, et ideo quaerenda non est.

"Voluntas igitur Dei, ut ait Augustinus in libro III De Trinitate,prima et summa est causa omnium specierum atque motionum: nihil enim fit, quod non de interiori atque intelligibili aula summi Imperatoris egrediatur secundum ineffabilem iustitiam."

"Ubi enim non operatur quod vult omnipotentis Dei sapientia, quae "pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter?"" "et non solum ea quae perseverantia consuetudinis admirationem non admittunt", "sed etiam ea quae propter raritatem et insolitum eventum mira videntur, ut sunt defectus luminarium et terrae motus et monstruosi animantium partus et his similia, quorum nihil fit sine Dei voluntate. Sed plerisque non apparet; ideoque placuit vanitati philosophorum etiam causis aliis ea tribuere, cum omnino videre non possent superiorem ceteris omnibus causam, id est voluntatem Dei." "Itaque non nisi Dei voluntas causa prima est sanitatis, aegritudinis, praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum."

Haec igitur sola est, unde ortum est quidquid est, et ipsa non est orta sed aeterna.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4