Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Hic non est praetereundum nobis, quod sacra Scriptura de voluntate Dei variis modis loqui consuevit; et non est Dei voluntas diversa, sed locutio diversa est de voluntate, quia nomine voluntatis diversa accipit. Nam voluntas Dei vere ac proprie dicitur quae in ipso est, et ipsius essentia est; et haec una est, nec multiplicitatem recipit nec mutabilitatem, quae inexpleta esse non potest.

De qua Propheta ait: "Omnia quaecumque voluit, Dominus fecit." Et Apostolus: "Voluntati eius quis resistit?" Et alibi: "Ut probetis, quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta." Et haec voluntas recte appellatur beneplacitum Dei sive dispositio.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5