Capitulum 6
Capitulum 6
"Aliquando vero, secundum quandam dicendi figuram, voluntas Dei vocatur, quod secundum proprietatem non est voluntas eius, ut: prohibitio, praeceptio, consilium, nec non permissio et operatio. Ideoque pluraliter aliquando Scriptura voluntates Dei pronuntiat."
"Unde Propheta: "Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius."Cum non sit nisi una voluntas Dei, quae ipse est, pluraliter tamen dicit voluntates Dei, quia voluntas Dei variis modis ac pro diversis accipitur, ut dictum est."
"Ita etiam idem Prophetapropter multos effectus misericoridae et iustitiae pluraliter dicit: "Misericordias Domini in aeternum cantabo."Et alibi: "Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda,"cum tamen in Deo una sit misericordia, una iustitia," eademque sit misericordia quae iustitia, scilicet divina usia.
Ideo autem "praeceptio et prohibitio atque consilium, cum sint tria, dicitur tamen unumquodque eorum Dei voluntas, quia ista signa sunt divinae voluntatis. Quemadmodum et signa irae dicuntur ira, et dilectionis signa dilectio appellantur, et dicitur iratus Deus, et non est ira aliqua in eo, sed signa tantum, quae foris fiunt, quibus iratus ostenditur, ira ipsius nominantur. Et est figura dicendi, secundum quam non est falsum quod dicitur, sed verum, quod dicitur, sub tropi nubilo obumbratur. Et secundum hos tropos diversae voluntates Dei dicuntur, quia diversa sunt illa quae per tropum voluntas Dei dicuntur."
On this page