Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Et si illa tria dicantur Dei voluntas, ideo qui signa sunt divinae voluntatis, non est tamen intelligendum, Deum omne illud fieri velle, quod cuicumque praecepit, vel non fieri quod prohibuit. Praecepit enim Abrahae immolare filium, nec tamen voluit; nec ideo praecepit ut id fieret, sed ut Abrahae probaretur fides. Et in Evangelio praecepit sanato, ne cui diceret; ille autem praedicavit ubique, intelligens, Deum non ideo prohibuisse, quin vellet opus suum praedicari, sed ut aret formam homini laudem humanam declinandi.

Permissio quoque Dei et operatio voluntas Dei appellantur qualiter accipit Augustinus in Enciridio dicens: "Non fit aliquid, nisi Omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. Nec dubitandum est, Deum facere bene etiam sinendo fieri, quaecumque fiunt male. non enim hoc nisi iusto iudicio sinit, et profecto bonum est omne quod iustum est."

Ecce hic manifeste habes, Dei voluntatem appellari ipsius operationem vel permissionem, cum dicit, "non fieri aliquid, nisi Omnipotens fieri velit", ubi includit et bona et mala omnia, quae fiunt. Ideoque aperte distinguit, quomodo Deum velle dixerit, ne eadem ratione intelligeretur velle bona et mala, subdens vel sinendo, ut fiat - hoc quantum ad mala dicit - vel ipse faciendo - hoc quantum ad bona. Mala enim sinit fieri, sed non facit; bona vero ipse facit. Ideoque dixit, eum velle, quia et volens mala sinit et bona volens operatur; et ob hoc permissio et operatio Dei voluntas dicuntur.

Quinque igitur supra posita sunt, quae dicuntur secundum tropum Dei voluntas, quia signa sunt divinae voluntatis, quae una est et immutabilis, scilicet Dei beneplacitum. Ideoque diligenter distinguat lector, ubi de voluntate Dei Scriptura commemorat, iuxta quem modum accipi oporteat, utrum scilicet pro beneplacito Dei an pro aliquo signo eius. Magna enim est adhibenda "discretio in cognitione divinae voluntatis, quia et beneplacitum Dei est voluntas eius, et signum beneplaciti eius dicitur voluntas eius. Sed beneplacitum eius aeternum est, signum vero beneplaciti eius non; et consonat rerum effectibus beneplacitum ipsius, et ipsi effectus rerum ab illo non discordat: fit enim omne quod beneplacito vult fieri, et omne quod vult non fieri, nequaquam fit. Non ita autem est de signis, quia praecepit Deus multis ea quae non faciunt, et prohibet quae non cavent, et consulit quae non implent."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7