Capitulum 1
Capitulum 1
Hic oritur quaestio. Dictum est enim in superioribus et auctoritatibus communitum, quod voluntas Dei, quae ipse est vocaturque beneplacitum ipsius, cassari non potest, quia illa voluntate "quaecumque voluit, fecit in caelo et in terra;" cui, teste Apostolo, "nihil resistit." "Quaeritur ergo, quomodo accipiendum sit quod Apostolusde Domino ait: "Qui vult omnes homines salvos fieri."Cum enim non omnes salvi fiat, sed plures damnentur, videtur utique non fieri quod Deus vult fieri, humana scilicet impediente voluntate voluntatem Dei. Dominus quoque in Evangelio impiam civitatem compellans: "Quoties, inquit, volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti!"Haec ita dicuntur, tamquam Dei voluntas superata sit hominum voluntate, et infirmissimis nolendo impedientibus, non potuerit facere potentissimus quod volebat. Ubi est ergo illa omnipotentia, quia "in caelo et in terra, secundum Prophetam, omnia quaecumque voluit, fecit?"Et quomodo "voluntati eius, secundum Apostolumnihil resistit,"si colligere filios Ierusalem voluit, et non fecit?" Haec enim praedictis plurimum obviare videntur.
On this page