Capitulum 2
Capitulum 2
"Non enim ex eo sensu illud dictum est, ut ait Augustinus in Enchiridio,praedictam solvens quaestionem, quasi Dominus voluerit colligere filios Ierusalem, et non sit factum quod voluit, quia ipsa noluerit; sed potius illa quidem filios suos ab ipso colligi noluit, qua tamen nolente, filios eius collegit ipse omnes quos voluit: quia in caelo et in terra non quaedam voluit et fecit, quaedam vere voluit et non fecit, sed "omnia quaecumque voluit, fecit"" ut sit sensus: "Quoties voluit congregare filios tuos, et noluisti!" Id est, quotquot congregavi voluntate mea semper efficaci, te nolente feci.
Nunc videre restat, quomodo etiam praemissa verba Apostoli praedictis non contradicant, qui de Deo loquens ait: "Vult omnes homines salvos fieri." Quorum occasione verborum multi a veritate deviarunt dicentes, Deum multa velle fieri, quae non fiunt. Sed non est intelligendum, ea ratione illud esse dictum, quasi Deus voluerit aliquos salvari, et non salventur.
"Quis enim tam impie desipiat, ut dicat, Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, et quando voluerit, et ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Non est utique verum quod in Psalmodicitur: "Quaecumque voluit, fecit,"si aliqua voluit et non fecit; et quod est indignius, ideo non fecit, quoniam, ne fieret quod volebat Omnipotens, voluntas hominis impedivit."
Ideoque "cum audimus et in sacris Litteris legimus, quod velit omnes homines salvos fieri, non tamen ideo debemus omnipotentissimae Dei voluntati aliquid derogare, sed ita intelligere quod scriptum est: "Vult omnes homines salvos fieri,"tanquam diceretur, nullum hominem fieri salvum, nisi quem salvum fieri ipse voluerit: non quod nullus hominum sit, nisi quem salvum fieri velit, sed quod nullus fiat salvus, nisi quem velit salvari; et ideo rogandus est, ut velit, quia necesse est fieri, si voluerit. Non est enim credendum Omnipotens aliquid voluisse fieri, quod factum nonsit. Sic etiam intelligitur illud: "Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum,"non quia nullus hominum est, qui non illuminetur, sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur. Potest et alio modo illud intelligi, dum tamen credere non cogamur, Omnipotentem aliquid voluisse fieri, factumque non esse, qui sine ullis ambiguitatibus, si in caelo et in terra, sicut Veritas cantat, "omnia quaecumque voluit, fecit,"profecto facere non voluit, quaecumque non fecit."
On this page