Capitulum 4
Capitulum 4
Quomodo intelligendum sit illud Augustini: Mala fieri bonum est.
Quod vero Augustinus ait: "Mala fieri bonum est, nec sinerentur mala ab omnipotenti Bono fieri, nisi hoc esse bonum, ut ea essent;" ea ratione dictum esse asserunt, quia ex malis, quae fiunt, Deus bona elicit; nec ipse permitteret ea fieri, nisi de eis aliquid boni faceret.
Unde Augustinus in eodem libro Enchiridion, aperte indicans, praedictorum verborum talem esse intelligentiam, ait: "Deus omnipotens, cui rerum summa est potestas, cum suume bonus sit, nullo modo sineret aliquid mali esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut benefaceret etiam de malo."
Ex hoc itaque sensu dictum est ac verum est, bonum esse mala fieri, quia ex malis, quae fiunt, bonis "qui secundum propositum vocati sunt Sancti," accedit bonitas, id est utilitas. Talibus enim, ut ait Apostolus, "in bonum cooperantur omnia," etiam mala, quia eis prosunt, quae aliis facientibus obsunt.
On this page