Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

De multiplici acceptione boni.

Est enim aliquid, quod in se bonum est et cui fit, sed non est bonum facienti, ut cum subvenitur pauperi, sed non propter Deum; et aliquid bonum in se et facienti, sed non ei cui fit, ut cum veritas praedicatur alicui propter Deum non obedienti; et aliquid in se et facienti et ei cui fit bonum, ut cum veritas praedicatur propter Deum credenti.

Unde Apostolus: "Bonus odor sumus Deo, aliis odor vitae, aliis odor mortis."

Est autem aliud, quod nec in se bonum est, et facienti nocet et damnat, nisi poeniteat, ut malum; valet tamen ad aliquid.

Ut enim Augustinus ait in Enchiridio: "A summe et aequaliter et incommutabiliter bona Trinitate creata sunt omnia nec immutabiliter bona nec summe nec aequaliter; sed tamen bona etiam singula. Simul vero universa valde bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulcritudo; in qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentiuscommendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint, dum comparantur malis."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5