Capitulum 6
Capitulum 6
Quod mala universitati valent.
Hinc patet, quod ex malis quae fiunt, aliquod proventi bonum, dum bona magis placent et laudabiliora existunt. Ipsis etiam facientibus, ex malis quae faciunt, interdum bona veniunt, si "secundum propositum vocati sunt Sancti"
"Talibus enim, ut ait Augustinus in libro De correptione et gratia,usque adeo Deus omnia cooperatur in bonum, ut, si qui eorum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum, quia humiliores redeunt atque doctiores," ut Petrus.
"Illa etiam mala, quae ab iniquis fideles pie perferunt, ut ait Augustinusin libro De Trinitate, ipsis utique prosunt vel ad demenda peccata, vel ad exercendam probandamque iustitiam, vel ad demonstrandam huius vitae miseriam."
Ideoque et Iob Dei manum, et Apostolus satanae stimulum sensit; et uterque profecti, quia malum bene portavit.
Si quis igitur diligenter attendat quae scripta sunt, facile est ei percipere, ex malis bona pervenire, et ex ea ratione dictum esse, quod bonum est mala fieri. Non est enim bonum malum fieri ab aliquo, quia non est bonum, ut aliquis faciat malum: si enim hoc esset bonum, profecto huius Deus auctor esset, qui est auctor omnis boni. Quodsi huius auctor est Deus, eo ergo auctore homo agit malum, et ita eo auctore homo fit deterior. Et si eo auctore homo fit deterior, tunc eo volente homo fit deterior - idem est enim dicere aliquid fieri Deo auctore, quod Deo volente - Deo autem auctore non fit homo deterior; ergo nec Deo volente, ut Augustinus in libro 83 Quaestionum aperte astruit a minori, dicens ita: "Nullo sapiente homine auctore fit homo deterior; tanta est enim ista culpa, quod in sapientem hominem cadere nequeat; est autem Deus omni homine sapiente praestantior; multo minus igitur Deo auctore fit homo deterior; multo enim est praestantior Dei voluntas, quam hominis sapientis; illo autem auctore cum dicitur, illo volente dicitur; est ergo vitium voluntatis, quo est homo deterior. Quod vitium, si longe abest a Dei voluntate, ut ratio docet, a quo sit, quaerendum est." "Ecce hic Augustinusdicit aperte, Deo auctore vel volente hominem non fieri deteriorem, sed vitio voluntatis suae. Non est ergo Deo auctore, quod malum fit ab aliquo; et ita Deo volente, mala non fiunt."
On this page