Capitulum 7
Capitulum 7
Quod in Deo non est causa, ut sit homo deterior
Deinde idem Augustinus quaerens, quae sit causa, ut sit homo deterior, in Deo non esse asserit, in eodem libro sic dicens: "Ut si homo deterior, aut in ipso est, aut in alio, aut in nihilo. Si in nihilo, nulla causa est; si in alio, aut in Deo, aut in aliquo quolibet homine, aut in eo quod neque est homo, neque Deus. Sed non in Deo: bonorum enim Deus tantum causa est; ergo aut in homine, aut in eo quod nec Deus nec homo, aut in nihilo."
Ex his aperte ostenditur, quod non est bonum, ut sit homo deterior, quia non est Deus huius rei causa, qui tantum causa bonorum est. Et si non est bonum, ut homo fiat deterior, non est igitur bonum, ut ab eo fiat malum; non igitur vult Deus, ut ab eo fiat malum.
Item aliter etiam ostenditur, quod Deo auctore, id est volente, non fiunt mala, quia ipse non est causa tendendi ad non-esse: tendere enim ad non-esse malum est; Ipse autem auctor mali non est; tendit vero ad non-esse qui operatur malum; non ergo Deo auctore est, quod aliquis operatur malum; non est ergo bonum, quod aliquis operatur malum, quia tantum boni Deus auctor est.
Hoc autem in eodem libro Augustinus aperte explicat ita dicens: "Qui omnium quae sunt, auctor est, et ad cuius bonitatem id pertinet ut sit omne quod est, boni tantummodo bonum est, a quo nullo deficere bonum est, et malum est deficere: non est igitur causa deficiendi, id est tendendi ad non-esse, qui, ut ita dicam, essendi causa est; quia omnium quae sunt, auctor est, quae in quantum sunt, bona sunt."
Ecce aperte habes, quod deficere a Deo, qui est summum bonum, malum est; mala ergo facere, malum est; non ergo Deo auctore vel volente mala fiunt. Iam sufficienter ostensum est, quod Deo auctore non fiunt mala.
Quidam tamen sophistice incedentes, et ideo "Deo odibiles," probare conantur, ex Deo auctore esse, quod mala fiunt, hoc modo. Quod mala fiunt, verum est; omne autem verum quod est, est a veritate quae Deus est; a Deo igitur est, quod mala fiunt.
Quod autem omne verum a Deo sit, confirmant auctoritate Augustini in libro 83 Quaestionum ita dicentis: "Omne verum a veritate verum est; est autem veritas Deus; Deum igitur habet auctorem omne verum;" est autem verum, quod mala fiunt vel sunt; ergo Deo auctore est, quod sunt vel fiunt mala.
"Omne namque verum a Deo est," ut ait Augustinus, cui consonat Ambrosius, qui tractans illud verbum Apostoli: "Nemo post dicere: Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto," dicit quod "omne verum, a quocumque dicitur, a Spiritu sancto est." Cum itaque verum sit, quod mala fiunt, hoc verum, quod dicitur illa locutione, scilicet mala fiunt, a Deo est, sed non inde sequitur, quod a Deo sit, ut mala fiant: si enim hoc diceretur, auctor malorum Deus esse intelligeretur. Quod ex simili manifeste falsum ostenditur: Deus prohibet fieri furtum; sed fieri furtum verum est; ergo prohibet verum. Non sequitur.
Haec igitur et alia huiusmodi inania relinquentes, praemissae quaestionis parti saniori faventes, quae Sanctorum testimoniis plenius approbatur, dicamus, Deum non velle mala fieri, non tamen velle non fieri, neque nolle fieri; omne enim quod vult fieri, fit, et omne quod vult non fieri, non fit. Fiunt autem multa, quae non vult fieri, ut omnia mala.
On this page