Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quod voluntas Dei de homine impletur, quocumque se vertat.

Voluntas quippe Dei semper efficax est, ut fiat omne quod velit, et nihil fiat quod nolit; quae de homine semper impletur, quocumque se vertat. Nihil enim, ut ait Augustinus, in libero arbitrio constitutum superat voluntatem Dei; etsi faciat contra voluntatem eius, tamen contra voluntatem eius, quae ipse est, nihil putandum est ita fieri, tanquam velit fieri, et non fiat; vel nolit fieri et fiat.

Illa enim voluntas, ut ait Augustinus in Enchiridio, semper impletur aut de nobis, aut a nobis. De nobis impletur, sed tamen non implemus eam, quando peccamus. A nobis impletur, quando bonum facimus: ideo enim facimus, quia scimus placere Deo. Ita de homine semper Deus suam implet voluntatem, quia nihil facit homo, de quo Deus non operetur quod vult. Non enim vult Deus, ut peccet homo quilibet; si autem peccaverit, poenitenti vult parcere, ut vivat; in peccatis vero perseverantem punit, ut iustitiae potentiam contumax non evadat. Sicut alios ab aeterno praeparavit ad poenam, alios praeparavit ad gloriam.

"Et haec sunt "magna opera Domini, exquisita in omnes voluntate eius,"et tam sapienter exquisita, ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille, sed quod illa voluit fecisset, etiam per eandem creaturae voluntatem, qua factum est quod Creator non voluit, impleret ipse quod voluit, bene utens etiam malis, tanquam summe bonus, ad eorum damnationem quos iuste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem quos benigne praedestinavit ad gloriam. Quantum enim ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt; quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id facere valuerunt. Hoc quippe ipso, quod contra eius voluntatem fecerunt, de ipsis facta est voluntas eius. Propterea namque "magna opera Domini, exquisita sunt in omnes voluntates eius,"ut in miro et ineffabili modo non fiat praeter eius voluntatem, quod etiam fit contra eius voluntatem; quia non fieret, si non sineret, nec utique nolens sinit, sed volens; nec sineret bonus fieri male, nisi omnipotens et de malo posset facere bene." His verbis evidenter monstratur, quo voluntas Dei aeterna semper impletur de homine, etiam si faciat homo contra Dei voluntatem.

Sed attendendum est diligenter, quomodo in superioribus dicitur, fieri aliquid contra Dei voluntatem, quod tamen non fit praeter eam; et qualiter intelligendum sit illud: "Quantum ad se, fecerunt quod Deus noluit; quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id facere valuerunt." Videntur enim ista superioribus obviare, ubi dictum est: "Voluntati eius nihil resistere."

Verum, ut supra diximus, voluntas Dei diversis modis accipitur, quae diversitas in praedictis verbis si diligenter notetur, nihil ibi contradictionis reperietur. ubi enim dicit, "non fieri praeter eius voluntatem, etiam quod fit contra eius voluntatem," dissimiliter accepit voluntatem, et non ipsam voluntatem, quae Deus est et sempiterna est, sed eius signa praedictis verbis intelligi voluit, id est prohibitionem sive praeceptionem et permissionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1