Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Ex quo sensu quaedam dicuntur fieri contra Dei voluntatem.

Multa enim fiunt contra Dei praeceptum vel prohibitionem, quae tamen non fiunt praeter eius permissionem. Ipsius namque permissione omnia fiunt mala, quae tamen praeter eius voluntatem sempiternam fiunt.

Sicut Augustinus dicit super illum locum Psalmi: "Ut non loquatur os meum opera hominum." Opera enim hominum dicit ea quae mala sunt, "quae praeter Dei voluntatem fiunt," quae ipse est, sed non praeter eius permissionem, quae ipse non est; appellatur tamen ipsa Dei voluntas, quia Deus volens sinit mala fieri. Fiunt et contra eius praeceptionem vel prohibitionem, sed non contra eius voluntatem, quae ipse est, nisi dicantur contra eam fieri, quia praeter eam fiunt: contra eam quippe nihil ita fit, ut velit fieri, et non fiat, vel nolit fieri et fiat.

Quod evidenter ibi Augustinus notavit, ubi ait: "Quantum ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt; quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id facere valuerunt;" ac si diceret: Fecerunt contra Dei praeceptum, quod appellatur voluntas, sed non fecerunt contra Dei voluntatem omnipotentem, quia hoc non valuerunt, illud valuerunt; et ita per hoc quod fecerunt contra Dei voluntatem, id est praeceptum, de ipsis facta est voluntas eius; id est, impleta est voluntas eius sempiterna, qua eos damnari volebat.

Unde Gregorius Super Genesim: "Multi voluntatem Dei peragunt, unde mutare contendunt, et consilio eius resistentes obsequuntur; quia hoc eius dispositioni militat, quod per humanum studium resultat."

Hic aperte ostenditur, quia dum mali, consilio ac praecepto Dei resistunt, quod Dei voluntas appellatur, ea faciunt unde voluntas eius, quae ipse est, impletur, quae dispositio vel beneplacitum vocatur

"Nam, ut ait Augustinus in Enchiridio,quantaelibet sint voluntates Angelorum vel hominum, bonorum vel malorum, vel illud quod Deus vel alius volentium quam Deus, Omnipotentis voluntas semper invicta est, quae mala esse nunquam potest, quae etiam, dum mala irrogat, iusta est; et profecto quae iusta est, mala non est. Deus igitur omnipotens, sive per misericordiam "cuius vult misereatur sive per iudicium quem vult induret,"nec inique aliquid facit, nec nisi volens quidquam facit, et omnia quaecumque vult, facit."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2