Capitulum 3
Capitulum 3
Quae praecipit Deus omnibus bona facere et mala vitare, si non id ab omnibus vult impleri.
Ex praedictis liquet, quod voluntas Dei, quae ipse est, semper invicta est, nec in aliquo cassatur, sed per omnia impletur. Consilium vero eius atque praeceptio sive prohibitio non ab omnibus implentur, quibus proposita et data sunt. Neque ideo praecepit omnibus bona vel prohibuit mala vel consuluit optima, quod vellet ab omnibus bona quae praecepti fieri, vel mala quae prohibet vitari - si enim vellet, utique et fierent, quia in nullo superari potest ab homine vel impediri eius voluntas - sed ut iustitiam suam hominibus ostenderet, et mali essent inexcusabiles; denique, ut boni ex obedientia gloriam, mali ex inobedientia poenam sortirentur, sicut utrisque ab aeterno praeparavit. Ea igitur, quae omnibus praecepit vel prohibuit, a quibusdam voluit fieri vel vitari, sed non ab omnibus; et quaedam personaliter praecepit et in veteri et in nova Lege, quae ab eis quibus praecepit, fieri noluit, ut Abrahae de immolatione filii, et in Evangelio quibusdam curatis, quibus praecepit, ne cui dicerent.
On this page