Capitulum 1
Capitulum 1
Quod homo aliquando bona voluntate aliud vult quam Deus, et mala idem quod Deus.
Sciendum quoque est, quod aliquando est mala voluntas hominis, idem volentis quod Deus vult fieri; et aliquando bona est voluntas hominis, aliud volentis quam Deus. Ut enim bona sit hominis voluntas, oportet attendere, quid congruat ei velle et quo fine: tantum enim interest inter voluntatem Dei et voluntatem hominis, ut in quibusdam aliud congruat Deo velle, aliud homini.
Unde Augustinus in Enchiridio: "Aliquando, inquit, bona voluntate homo vult aliquid, quod Deus non vult bona multo amplius multoque certius voluntate - nam ipsius mala voluntas esse nunquam potest - tanquam si bonus filius patrem velit vivere, quem Deus bona voluntate vult mori. Et rursus fieri potest, ut hoc velit homo voluntate mala, quod Deus vult bona: velut si malus filius velit mori patrem, velit etiam hoc Deus. Nempe ille vult quod non vult Deus, iste vero id vult quod vult et Deus; et tamen bonae Dei voluntati pietas illius potius consonat, quamvis aliud volentis, quam huius idem volentis impietas. Multum enim interest, quid velle homini, quid Deo congruat, et ad quem finem quisque suam referat voluntatem, ut approbetur vel improbetur."
On this page