Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quod Dei voluntas per malas hominum voluntates impletur.

Illud quoque non est praetermittendum, quod aliquando Dei voluntas bona per malum hominis voluntatem impletur, ut in crucifixione Christi factum est, quem Deus bona voluntate mori voluit, Iudaei vero impia voluntate eum crucifixerunt. Et volebant Iudaei mala voluntate quiddam, quod Deus bona voluntate volebat, scilicet ut Christus pateretur, moreretur; sed volebant et aliquid aliud, quod Deus non volebat, scilicet occidere Christum, quod fuit mala actio et peccatum. Actum quippe Iudaeorum non voluit Deus, passionem vero Christi voluit, sicut in Psalmo Christus ad Patrem ait: "Tu cognovisti sessionem meam," "id est, voluisti et approbasti passionem meam:" Tibi enim placuit. Voluit itaque tota Trinitas, ut Christus pateretur, nec tamen voluit, ut Iudaei occiderent; quia voluit poenam Christi, sed non voluit culpam Iudaeorum, nec tamen noluit: si enim noluisset, nec fuisset.

Sed ad hoc opponitur: Si voluit Deus, ut Christus pateretur, voluit utique, ut pateretur a Iudaeis, vel non. Si voluit ut non pateretur a Iudaeis, cum passus sit, factum est itque quod voluit Deus non fieri. Si autem voluit eum pati a Iudaeis, ergo voluit eum occidi a Iudaeis; voluit itque ut Iudaei occiderent eum.

Ad quod respondentes dicimus, simpliciter concedendum esse, quod Deus voluit Christum pati, mori, quia eius passio bonum fuit et causa nostrae salutis. Cum autem dicitur: volebat eum pati vel occidi a Iudaeis, hic distinguendum est. Si enim intelligitur sic: Volebat eum sustinere passionem sive crucifixionem a Iudaeis illatam, verus est sensus. Si vero intelligitur sic: Volebat, ut Iudaei occiderent eum, falsum est: non enim volebat Deus actionem Iudaeorum, quae mala erat, sed volebat passionem bonam; et haec voluntas per malas Iudaeorum voluntates impleta est.

Unde Augustinus in Enchiridio: "Deus quasdam voluntates suas, utique bonas, implet per malorum hominum voluntates malas, sicut per malevolos Iudaeos, bona voluntate Patris, Christus pro nobis occisus est; quod tantum bonum fuit, ut Apostolus Petrus, quando id fieri nolebat, satanas ab ipso qui occisus est, diceretur."

Ecce manifeste habes, magnum bonum fuisse, quod Christus occisus est; et hoc bonum quia Petrus nolebat, ideo redargutus est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2