Capitulum 1
Capitulum 1
Nunc de veritate sive proprietate, et incommutabilitate atque simplicitate divinae naturae vel substantiae sive essentiae agendum est.
Est itaque Deus, ut ait Augustinus in V libro De Trinitate, "sine dubitatione substantia vel, si melius hoc appellatur, essentia, quam Graeci usiam vocant. Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia, et ab eo quod est scire dicta est scientia; ita ab eo quod est esse dicta est essentia. Et quis magis est quam ille, qui dixit famulo suo Moysi: "Ego sum qui sum. Et dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos."" Ipse vere ac proprie dicitur essentia, cuius essentia non novit praeteritum vel futurum.
Unde Hieronymus Ad Marcellam: "Deus solus, qui exordium non habet, verae essentiae nomen tenuit quiain eius comparatione, qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt, quae mutabilia sunt. Deo quo enim dicitur fuit, non est; et deo quo dicitur erit, nondum est; Deus autem tantum est, qui non novit fuisse vel futurum esse; solus igitur Deus vere est, cuius essentiae comparatum nostrum esse non est."
Hic diligenter advertendum est, quomodo intelligi debeant illa verba Hieronymi, scilicet "Deus tantum est et non novit fuisse," tanquam non possit dici de deo fuit, vel erit, sed tantum est, cum de eo frequenter scriptum reperiamus: Fuit ab aeterno, fuit semper, et erit in saecula, et huiusmodi; unde videtur, quia non est tantum dicendum de Deo fuit, vel est, vel erit. Si enim diceretur tantum fuit, putaretur, quod desierit esse; si diceretur tantum est, putaretur, quod non semper fuerit, sed esse coeperit; si tantum diceretur erit, putaretur non esse modo. Dicatur ergo, quia semper fuit, est et erit, ut intelligatur, quia nec coepit, nec desiit, nec desinit, nec desinet esse.
De hoc Augustinus Super Iohannem ita ait: "Cum de sempiterna re proprie dicatur est, secundum nos bene dicitur fuit et erit; ita fuit, quia nunquam desiit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est; non praeteriit, quasi quod non maneat; non orietur, quasi quod non erat. Cum ergo nostra locutio per tempora varietur, de eo vere dicuntur verba cuiuslibet temporis, qui nullo tempore defuit vel deest vel deerit; et ideo non est mirum, si de Spiritu veritatis Veritas loquens dixit per futurum: "Quaecumque audiet loquetur." Audiet,scilicet ab eo a quo procedit: audire illius est scire, idem est esse; a quo ergo est illi essentia, ab illo audientia, id est scientia, quae non est aliud quam essentia. Audietergo dixit de eo quod audivit et audit, id est, quod semper scivit, scit et sciet." Ecce hic dicit Augustinus, verba cuiuslibet temporis dici de Deo, sed proprie est.
Illud ergo quod Hieronymus dicit, ita intelligendum est: Non novit fuisset vel futurum esse, sed tantum esse, id est, cum dicitur de Deo, quod fuit, vel erit, non est intelligendum, quod praeterierit, vel futurus sit, sed quod existat simpliciter sine aliquo temporali motu. Licet enim verba substantiva diversorum temporum de Deo dicantur, ut fuit, erit, est, erat, non tamen temporales motus tunc distinguunt, scilicet praeteritum vel futurum vel praeteritum imperfectum vel praeteritum perfectum vel praeteritum plus quam perfectum, sed essentiam sive existentiam divinitatis simpliciter insinuant. Deus ergo solus proprie dicitur essentia vel esse.
On this page