Capitulum 2
Capitulum 2
Unde Augustinus in V libro De Trinitate: "Aliae, inquit, essentiae vel substantiae capiunt accidentia, quibus in eis fiat vel magna vel quantacumque mutatio; Deo autem aliquid huiusmodi accidere non potest; et ideo sola substantia vel essentia, quae est Deus, incommutabilis est, cui profecto maxime ac verissime competit esse. Quod enim mutatur non servat ipsum esse; et quod mutari potest, etiam si non mutetur, potest, quod fuerat, non esse; ideoque illud solum, quod non tantum non mutatur, verum etiam mutari omnino non potest, verissime dicitur esse," id est substantia Patris et Filii et Spiritus sancti.
Ideoque Apostolus de Deo loquens ait: "Qui solus habet immortalitatem." Ut enim ait Augustinus in libro I De Trinitate: "Cum anima quodam modo immortalis esse dicatur et sit, non diceret Apostolus: "Solus habet immortalitate,"nisi quia vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura, quoniam solius Creatoris."
Ideo Augustinus Super Genesim dicit, quod Deus nec per loca nec per tempora movetur, creatura vero per tempora et loca; per tempora moveri est per affectiones commutari; Deus autem nec loco nec affectione mutari potest, qui per Prophetam ait: "Ego Deus, et non mutor" qui est immutabilis solus. Unde recte solus dicitur habere immortalitatem.
"In omni enim mutabili natura, ut Augustinus Contra Maximinum,nonnulla mors est ipsa mutatio, quia facit aliquid in ea non esse, quod erat. Unde et ipsa anima humana, quae ideo dicitur immortalis, quia secundum modum suum nunquam desinit vivere, habet tamen quandam mortem suam; quia si iuste vivebat et peccat, moritur iustitiae; si peccatrix erat et iustificatur, moritur peccato, ut alias eius mutationes taceam, de quibus modo longum est disputare. Et creaturarum natura caelestium mori potuit, quia peccare potuit. Nam et Angeli peccaverunt det daemones facti sunt, quorum est diabolus princeps; et qui non peccaverunt peccare potuerunt; et cuicumque creaturae rationabili praestatur, ut peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae. Et ideo "solus Deus, ut ait Apostolus, habet immortalitatem,"qui non cuiusquam gratia, sed natura sua nec potuit nec potest aliqua conversione mutari, nec potuit nec poterit aliqua mutatione peccare."
On this page