Capitulum 3
Capitulum 3
Eademque sola proprie ac vere simplex est, ubi nec partium nec accidentium seu quarumlibet formarum ulla est diversitas sive variatio vel multitudo.
Ut autem scias, quomodo simplex sit illa substantia, ut te docet Augustinus in VI in libro De Trinitate, "animadverte primo, quare omnis creatura sit multiplex et nullo modo vere simplex, et primo de corporali, postea de spirituali creatura. Corporalis utique creatura partibus constat, ita ut sit ibi alia pars maior, alia minor, et maius sit totum quam pars quaelibet; et in unoquoque corpore aliud est magnitudo, aliud color, aliud figura. Potest enim, et minuta magnitudine, manere idem color et eadem figura; et colore mutato, manere eadem figura et eadem magnitudo. Ac per hoc multiplex esse convincitur natura corporis, simplex autem nullo modo."
On this page