Capitulum 4
Capitulum 4
"Creatura quoque spiritualis, ut est anima, in comparatione quidem corporis est simplex, sine comparatione vero corporis multiplex est, et non simplex. Quae ideo simplex dicitur respectu corporis, quia mole non diffunditur per spatium loci, sed in unoquoque corpore et in toto tota est et in qualibet parte eius tota est. Et ideo, cum fit aliquid in quavis exigua particula corporis, quod sentiat anima, quamvis non fiat in toto corpore, illa tamen tota sentit, quia totam non latet. Sed tamen nec in ipsa anima vera simplicitas est. Cum enim aliud sit artificiosum esse, aliudinertem, aliud acutum, aliud memorem, aliud cupiditas, aliud timore, aliud laetitia, aliud tristitia, possinque haec et alia huiusmodi innumerabilia in animae natura inveniri, et alia sine aliis, et alia magis, alia minus, manifestum est, non simplicem, sed multiplicem naturam esse. Nihil enim simplex mutabile est; omnis autem creatura mutabilis est;" nulla ergo creatura vere simplex est. "Deus vero, etsi multipliciter dicatur, vere tamen et summe simplex est. Dicitur enim magnus, bonus, sapiens, beatus, verus et quidquid aliud non indigne dici videtur, sed eadem magnitudo eius est, quae sapientia. Non enim mole magnus est, sed virtue, et eadem bonitas, quae sapientia et magnitudo et veritas; et non est ibi aliud ipsum beatum esse, et aliud magnum aut sapientem aut verum aut bonum esse aut omnino esse."
On this page