Capitulum 5
Capitulum 5
Hic diligenter notandum est, cum dicat Augustinus, solum Deum vere simplicem esse, cur dicat, eundem multipliciter dici.
Sed hoc non propter diversitatem accidentium vel partium dicit, sed propter diversitatem ac multitudinem nominum, quae de Deo dicuntur; quae licet multiplicia sint, unum tamen significant, scilicet divinam naturam. Haec enim non ita accipiuntur, cum "de illa incommutabili aeternaque substantia incomparabiliter simpliciore, quam est humanus animas", dicuntur, quemadmodum cum de creaturis dicuntur.
Unde Augustinus in libro VI De Trinitate: "Deo hoc est esse, quod est fortem esse, vel sapientem esse, vel iustum esse, et si quid de illa simplici multiplicitate vel multiplici simplicitate dixeris, quo substantia eius significetur. Humano autem animo non est hoc esse, quod est fortem esse aut prudentem aut iustum; potest enim esse animus et nullam istarum habere virtutem."
On this page