Capitulum 6
Capitulum 6
Quod autem in natura deitatis nulla sit accidentium diversitas nullaque penitus mutabilitas, sed perfecta simplicitas, ostendit Augustinus in V libro De Trinitate dicens: "Intelligamus Deum, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine qualitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesidentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omnino invenire quid sit, pie tamen caveat, quantum potest, aliquid de illo sentire, quod non sit"
On this page