Capitulum 7
Capitulum 7
Unde nec proprie dicitur substantia, ut Augustinus ostendit in libro VII De Trinitate: "Sicut ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus, si tamen dignum est, ut Deus dicatur subsistere. Hoc enim de his rebus recte intelligitur, in quibus subiectis sunt ea quae in aliquo subiecto esse dicuntur, sicut in corpore color aut forma. Corpus enim subsistit, et ideo substantia est." "Res ergo mutabiles neque simplices proprie dicuntur substantiae. Deus autem, si subsistit, ut proprie substantia dici possit, inest in eo aliquid tanquam in subiecto, et non est simplex. Nefas est autem dicere, ut subsistat Deus et subsit bonitati suae, atque illa bonitas non substantia sit vel potius essentia, neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in illosit tanquam in subiecto. Unde manifestum est, Deum abusive substantiam vocari, ut nomine usitatiori intelligatur essentia, quod vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse solum Deum dici oporteat essentiam. Est enim vere solus, quia incommutabilis est."
On this page