Capitulum 8
Capitulum 8
Huius autem essentiae simplicitas ac sinceritas tanta est, quod non est in ea aliquid, quod non sit ipsa; sed idem est habens et quod habetur.
Unde Hilarius in VII libro De Trinitate ait: "Non ex compositis Deus, qui vita est, subsistit, neque qui virtus est, ex infirmis continetur, neque qui lux est, ex obscuris coaptatur, neque qui spiritus est, ex disparibus formalis est: totum quod in eo est, unum est."
Idem in VIII libro De Trinitate: "Non humano modo ex compositis Deus est, ut in eo aiud sit quod ab eo habetur, et aliud sit ipse qui habeat, sed totum vita est, natura scilicet perfecta et infinita et non ex disparibus constituta, sed vivens ipsa per totum"
De hoc eodem Boethius in I libro De Trinitate ait: "Quocirca hoc vere unum, in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeter in quod est; neque enim subiectum fieri potest."
Augustinus quoque in libro De fide ad Petrum dicit: "In Dei substantia non est aliquid, quod non sit substantia, quasi aliud ibi sit substantia, aliud quod accidat substantiae. Sed quidquid ibi intelligi potest, substantia est. Verum haec dici possunt facile et credi, videri autem nisi puro corde omnino non possunt."
Idem in libro XV De Trinitate "Sic habetur in natura uniuscuiusque trium, ut qui habet, hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia."
Unde Isidorus ait: "Deus simplex dicitur, sive non amittendo quod habet, seu quod aliud non est ipse, et aliud quod in ipso est." Et cum tantae simplicitatis atque sinceritatis sit natura divina, est tamen in ea personarum Trinitas.
Unde Augustinus in libro XI De civitate Dei ait: "Non propter hoc naturam summi boni simplicem dicimus, quia est Pater in ea solus, aut Filius in ea solus, aut Spiritus sanctus solus, id est, quia sola est ista nominum trinitas sine subsistentia personarum, sicut Sabelliani putaverunt; sed ideo simplex dicitur, quia est hoc quod habet, excepto quod relative quaeque persona ad alteram dicitur, nec est ipsa. Nam utique habet Pater Filium, ad quem relative dicitur, nec tamen est Filius; et Filius habet Patrem, nec tamen ipse est Pater. In quo vero ad semetipsum dicitur vivus, habendo vitam, et eadem vita ipse est. Propter hoc itaque natura haec dicitur simplex, quod non sit aliud habens, et aliud id quod habet, sicut in ceteris rebus est. Non enim habens liquorem liquor est, nec corpus color, nec anima est sapientia."
On this page