Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Nunc ad distinctionem personarum accedamus.

"Teneamus igitur, ut docet Augustinusin libro De fide ad Petrum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter Deum, nec tamen ipsum Patrem esse qui Filius est,nec Filium ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum sanctum ipsum esse qui Pater est aut Filius. Una est enim essentia Patris et Filii et Spiritus sancti, in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus, quamvis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1