Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Genitus est enim a Patre Filius, et ideo alius, nec tamen ante fuit Pater quam Filius; coaeternae enim sibi sunt tres personae.

Sed contra hoc inquit haereticus, ut refert Ambrosius in I libro De Trinitate: "Omne quod natum est, principium habet; et ideo, quia Filius est, principium habet et esse coepit; quod haereticorum ore sic dictum est." "Nam ipse Arius, ut meminit Augustinus in VI libro De Trinitate,dixisse refertur: Si Filius est, natus est; si natus est, erat quando non erat Filius". Qui hoc dicit "non intelligit, etiam natum esse Deo sempiternum esse, ut sit coaeternus Patri Filius, sicut splendor, qui gignitur ab igne atque diffunditur, coaevus est illi, et esset coaeternus, si ignis esset aeternus."

Item: "Si Dei Filius, inquit Augustinus, virtus et sapientia Dei est, nec unquam fuit Deus sine virtute et sapientia, coaeternus est Deo Patri Filius. Dicit autem Apostolus: "Christum esse Dei virtutem et Dei sapientiam;"aut igitur non fuit, quando non fuit Filius, aut aliquando Deus non habuit virtutem et sapientiam, quod dementis est dicere." Constat enim, quia semper habuit sapientiam, semper igitur habuit Filium.

Eidem quoque Arianicae quaestioni Ambrosius in hunc modum respondet: "Ego, inquam, Filium natum esse confiteor; quod reliquum est impietatis horresco." "Scriptum est enim in veteri Testamento, ut vel unum e pluribus dicam: "Ante menon fuit alius Deus, et post me non erit."Quis ergo hoc dicit? Pater an Filius? Si Filius, ante me, inquit, non fuit alius Deus; si Pater, post me, inquit, non erit: hic priorem, ille posteriorem non habet. Invicem enim in se et Pater in Filio, et Filius in Patre cognoscitur.Cum enim Patrem dixeris, eius etiam Filium designasti, quia nemo ipse sibi filius est. Itaque nec Filius sine Patre, nec Pater potest esse sine Filio: semper igitur Pater, semper et Filius."

Item: "Dic, inquam, mihi haeretice, fuitne, quando omnipotens Deus Pater non erat, et Deus erat? Nam si Pater esse coepit, Deus ergo primo erat et postea Pater factus est. Quomodo igitur immutabilis Deus est? Si enim ante Deus, postea Pater fuit, utique generationis accessione mutatus est. Sed avertat Deus hanc amentiam."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2