Capitulum 3
Capitulum 3
"Sed quaeris a me, inquit Ambrosius, quomodo, si Filius sit, non priorem habeat Patrem? Quaero item abs te, quomodo vel quando Filium putes esse generatum? Mihi enim impossibile est generationis scire secretum. Mens deficit, vox silet, non mea tantum sed Angelorum; supra potestates et supra Angelos et supra Cherubim et supra Seraphim et supra omnem sensum est, quia scriptum est: "Pax Christi supra omnem sensum est"Et si pax Christi supra omnem sensum est, quomodo non est supra omnem sensum tanta generatio?" "Tu ergo ori manum admove; scrutari non licet superna mysteria. Licet scire, quod natus sit, nonlicet discutere, quomodo natus sit. Illud negare mihi non licet, hoc quaerere metus est." Ineffabilis enim est illa generatio; unde Isaias: "Generationem eius quis enarrabit?"
Quidam tamen de ingenio suo praesumentes dicunt, illam generationem posse intelligi et alia huiusmodi inhaerentes illi auctoritati Hieronymi Super Ecclesiasten: "In sacris Scripturis quissaepissime non pro impossibili, sed pro difficili ponitur, ut ibi: "Generationem eius quis enarrabit?"" Sed hoc non dixit Hieronymus ideo, quod generatio Filii aeterna plene intelligi vel explicari possit a quoquam mortalium, sed quia de ea aliquid intelligi vel dici potest. Quidam tamen hoc accipiunt dictum de temporali Christi generatione.
On this page