Capitulum 4
Capitulum 4
Hic quaeri potest, cum generatio Filii a Patre nec principium habeat nec finem, quia aeterna est, utrum debeat dici: Filius semper gignitur, vel semper genitus est, vel semper gignetur.
De hoc Gregorius Super Iob ait: "Dominus Deus Iesus in eo, quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est, vel potius, quia nec coepit nasci nec desiit, dicamus verius semper natus; non autem possumus dicere semper nascitur, ne imperfectus esse videatur. At vero, ut aeternus designari valeat perfectus et semper dicamus et natus, quatenus et natus ad perfectionem pertineat et semper ad aeternitatem; quamvis per hoc ipsum, quod perfectum dicimus, multum ab illius veritatis expressione deviamus, quia quod factum non est, nec potest dici proprie perfectum;" sed balbutiendo, ut possumus, excelsa Dei resonamus. "Et Dominus, nostrae infirmitatis verbis condescendens, "Estote, inquit, perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est.""
Super illum locum etiam Psalmi: "Ego hodie genui te," de hac generatione Filii ita loquitur Augustinus: "Quamquam per hoc, quod dicit hodie, possit etiam intelligi dies ille, quo Christus secundum hominem natus est; tamen quia hodiepraesentiam significat, atque in aeternitate neque praeteritum quidquam est, quasi esse desierit, nec futurum, quasi nondum sit, sed praesens tantum, quia quidquid aeternum est, semper est; divinius accipitur de sempiterna generatione sapientiae Dei." Ecce his verbis ostendit Augustinus, quod generatio Filii semper est nec praeteriit nec futura est, quia aeterna est. Ideo enim dixi genui, ne novum putaretur, scilicet ne videretur incepisse; hodie dixit, ne praeterita generatio videretur.
"Ex his ergo verbis Prophetae, ut ait Ioannes Chrysostomus, nihil aliud manifestatur, nisi quia ex ipsa essentia Patris semper genitus est Filius."
Origenes super Super Ieremiam dicit, quod Filius semper generatur a Patre, his verbis: "Salvator noster est sapientia Dei; sapientia vero est splendor aeternae lucis: Salvator ergo noster splendor est claritatis. Splendor autem non semel nascitur et desinit, sed quoties ortum fuerit lumen, ex quo splendor oritur, toties oritur etiam splendor claritatis: sic ergo Salvator semper nescitur. Unde ait in libro Sapientiae "Ante omnes colles generat me,"non, ut quidam male legunt, generavit" His verbis aperte ostendit Origenes sane dici posse et debere: "Filius semper nascitur," quod videtur contrarium illi verbo Gregorii praemisso, scilicet, "non possumus dicere: semper nascitur"
Augustinus in libro 83 Quaest. de semper nato disserens ait: "Melior est natus, quam qui semper nascitur, quia qui semper nascitur nondumnatus et nunquam natus est aut natus erit, si semper nascitur. Aliud est enim nasci, aliud natum esse, ac per hoc nunquam Filius est, si nunquam natus est; Filius autem est, quia natus, et semper Filius, quia aeternus; semper ergo natus."
Sed ne tanti auctores sibi contradicere in re tanta videantur, illa verba Gregorii benigne interpretemur. "Dominus, inquit, Iesus ante tempora de Patre natus est, vel potius, quia nec coepit nasci nec desiit, dicamus verius: semper natus."
Sed quomodo verius dicitur hoc, scilicet, quod Filius semper natus est, quam illud, scilicet quod de Patre ante tempora natus est? Illud enim sincera et catholica fides tenet ac praedicat ut istud. Quare ergo ait: Dicamus verius, cum utrumque pariter sit verum, nisi quia volebat intelligi hoc ad maiorem evidentiam et expressionem veritatis dici quam illud? His etenim verbis omnis calumniandi versutis haereticis obstruitur aditus, quibus Christi secundum deitatem generatio sine initio et sine fine esse ac perfecta monstratur. Non autem adeo aperte manifestatur veritas, cum dicitur: Filius ante tempora genitus est de Patre, vel Filius semper nascitur de Patre. Et ideo dicit Gregorius, quod "non possumus dicere, semper nascitur;" non, inquam, ita convenienter, non ita congrue ad explanationem veritatis; potest tamen dici, si sane intelligatur. "Semper enim nascitur Filius de Patre," ut ait Origenes ; non quod quotidie iteretur illa generatio, sed quia semper est. Semper ergo nascitur, id est, nativitas eius sempiterna est.
Hilarius quoque dicit, Filium nasci ex Patre, in libro VII De Trinitate his verbis: "Vivens Deus et naturae aeternae viventis potestas est; et quod cum sacramento scientiae suae ex eo nascitur, non potuit aliud esse quam vivens. Nam cum ait: "Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem,"docuit, vitam in se per viventem Patrem inesse." Ecce hic habes, quia Filius nascitur ex Patre.
Item in eodem: "Cum dicit Christus: "Sicut Pater habet vitam in se, sic et Filio dedit vitam habere in semetipso,"omnia viva sua ex vivente testatus est. Quod autem ex vivo vivum natum est, habet nativitatis perfectum sine novitate naturae. Non enim novum est quod ex vivo generatur in vivum, quia nec ex nihilo est; et vita, quae nativitatem sumit ex vita, necesse est per naturae unitatem et perfectae nativitatis sacramentum, ut in vivente vivat et in se habeat vitam viventem." Ecce et hic habes, quia generatur ex vivo vivens Filius.
Item in eodem: "In deo totum quod est vivit; Deus enim vita est, et ex vita non potest quidquam esse nisi vivum; neque ex derivatione, sed ex virtute nativitas est. Ac sic, dum totum quod est vivit, et dum totum quod ex eo nascitur virtus est, habet nativitatem Filius, non demutationem." Et hic dicit, quia nascitur.
Item in IX libro De Trinitate: "Donat Pater Filio tantum esse, quantum est ipse, cui innascibilitatis esse imaginem sacramento nativitatis impertit, quem ex se in forma sua generat." Hic dicit, quia generat Pater Filium.
Dicamus ergo, Filium natum de Patre ante tempora et semper nasci de Patre, sed congruentius semper natum; et eundem fateamur ab aeterno esse et Patri coaeternum, id est auctori. Pater enim generatione auctor Filii est, ut in sequenti ostendatur. Ut ergo Pater est aeternus, ita et Filius aeternus est, sed Pater sine auctore, Filius vero non, quia Pater innascibilis, Filius natus.
Et ut ait Hilarius in XII libro De Trinitate: "Aliud est sine auctore semper esse aeternum, aliud Patri, id est auctori, esse coaeternum. Ubi autem Pater auctor est, ibi et nativitas est; quia sicut nativitas ab autore est, ita et ab aeterno auctore aeterna nativitas est. Omne autem, quod semper est, etiam aeternum est; sed tamen non omne, quod aeternum est, etiam innatum est; quia quod ab aeterno nascitur, habet aeternum esse, quod natum est. Quod autem non natum est, id cum aeternitate non natum est, iam non erit et Pater auctor aeternus. Si quid igitur ei, qui ab aeterno Patre natus est, ex aeternitate defuerit, id ipsum auctori non est ambiguum defuisse, quia si gignenti est infinitum gignere,et nascenti etiam est infinitum nasci. Medium enim quid inter nativitatem Filii Dei et generationem Dei Patris nec sensus admittit, quia et in generatione nativitas est, et in nativitate generatio est, quia sine utroque neutrum est; utrumque ergo sine intervallo sui est."
On this page