Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

An omnes caelestes spiritus mittantur

Hoc etiam investigandum est, utrum omnes illi caelestes spiritus ad exteriora nuntianda mittantur.

Quidam putant, aliquos in illa multitudine esse, qui foras pro officio exeunt; alios, qui semper intus assistunt, sicut scriptum est in Daniele: "Millia millium ministrabunt ei, et decies centena millia assistebant ei".

Item, Dionysius in Hierarchia, quae sacer principatus dicitur, de praelatione spirituum ait: "Superiora illa agmina ab intimis nunquam recedunt, quoniam ea quae praeeminent, usum exterioris officii nunquam habent".

His auctoritatibus nituntur qui Angelos mitti nisi inferiores infitiantur.

Quibus obiicitur quod Isaias ait: "Volavit ad me unus de Seraphim", qui ordo superior est et excellentior. Ideoque, si de illo ordine mittuntur, non est ambigendum, quin etiam et de aliis mittantur. Apostolus quoque ait: "Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi".

His testimoniis asserunt quidam, omnes Angelos mitti. Nec debet indignum videri, si etiam superiores mittantur, cum et ille qui Creator eset omnium, ad haec inferiora descenderit.

Hic oritur quaestio: Si omnes mittuntur et nuntii Dei existunt, quare unus tantum inter novem ordines Angelorum nomine censetur?

Ad quod quidam dicunt, omnes quidam mitti, sed alios saepius et quasi ex officio iniuncto, qui proprie Angeli et Archangeli nominantur; alios vero rarius mitti, scilicet maiores, causa extra communem dispensationem oborta, qui cum Angelorum ministerium suscipiunt etiam nomina assumunt.

Unde in Psalmo: "Qui facit Angelos suos spiritus", quia illi qui natura spiritus sunt, aliquando angeli, id est nuntii fiunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1