Capitulum 7
Capitulum 7
Utrum homines assumantur iuxta numerum stantium vel lapsorum spirituum
Non enim iuxta numerum eorum qui ceciderunt, sed eorum qui permanserunt, homines ad beatitudinem admittuntur.
Unde Gregorius: "Superna illa civitas ex Angelis et hominibus constat, ad quam credimus tantum humani generis ascendere, quantos illic contigit Angelos remansisse,sicut scriptum est in Cantico Deuteronomii: "Statuit terminos populorum iuxta numerum Angelorum Dei.""
A quibusdam tamen putatur, quod homines reparentur iuxta numerum angelorum, qui ceciderunt, ut illa caelestis civitas nec suorum civium numero privetur, nec maiori copia regnet.
Quod Augustinus in Enchiridio sentire videtur, non asserens de hominibus plus salvari, quam corruit de Angelis, sed non minus ita dicens: "Superna Ierusalem, mater nostra, civitas Dei, nulla civium suorum numerositate fraudabitur, aut uberiore etiam copia fortasse regnabit. Neque enim numerum aut sanctorum hominum, aut immundorum daemonum novimus, in quorum locum succedentes filii catholicae matris, quae sterilis apparebat in terris, in ea pace, de qua illi ceciderunt, sine ullo temporis termino permanebunt. Sed illorum civium numerus, sive qui est, sive qui fuit, sive qui futurus est, in contemplatione eius artificis est, "qui vocatea quae non sunt, tanquam ea quae sunt."" Ecce aperte dicit, non minus de hominibus salvari, quam corruit de Angelis, sed plus non asserit.
On this page