Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

An Michael, Gabriel, Raphael sint nomina ordinum, vel spirituum.

Et putant illi Michael, Gabriel, Raphael de superiori ordine fuisse. " Michaelinterpretatur: quis ut Deus? Gabriel: fortitudo Dei; Raphael: medicina Dei", nec sunt ista nomina ordinum, sed spirituum.

Et dicunt quidam, singulum horum unius proprie ac singulariter spiritus esse nomen.

Alii vero, non unius singulariter et determinate, sed nunc huius, nunc illius esse nomen, secundum qualitatem eorum ad quae nuntianda vel gerenda mittantur; sicut et daemonum quaedam nomina sunt, quae quidam putant unius esse propria, alii vero pluribus communia. Diabolus quippe, qui Graece ita vocatur et criminator interpretatur, vel deorsum fluens, Hebraice dicitur Satan, id est adversius. Dicitur et Belial, id eset apostat et absque iugo. Dicitur etiam Lebiathan, id est additamentum eorum; et alia plura reperies nomina, quae vel unius spiritus sunt propria, vel pluribus communia.

Qui autem omnes Angelos mitti asserunt, praemissas auctoritates, Danielis scilicet et Dionysii, ita determinant: Dicuntur superiora agmina Deo assistere et ab intimis nunquam recedere, non quin aliquando mittantur, sed quia rarissime ad exteriora, prodeunt; neque tunc ab intimis recedunt, sed Dei praesentiae et contemplationi semper assistunt; quod etiam faciunt qui frequenter mittuntur.

"Alii vero dicunt, tres ordines supremos, scilicet Seraphim, Cherubim et Thronos, ita Creatori assistere, quod ad exteriora non exeunt; inferiores autem tres ad exteriora mitti; tres vero medios inter utrosque consistere, non modo dignitate vel loco sed etiam officio, quia praeceptum divinum a superioribus accipiunt et deferunt ad inferiores. Ideoque cum supremi mediis, et medii imis, atque hi hominibus praeceptum Dei nuntient, merito omnes Angelos nominari dicunt". Et ob id forte Apostolus dixit: "Omnes spiritus administratores" esse Filii, et mitti in ministerium, vel per omnes non singulos ordines, sed de inferioribus ordinibus singulos Angelos complexus est. Illud vero quod Isaias dicit, per verba Dionysii determinant dicentis: "Hi spiritus, qui mittuntur, recipiunt horum vocabulum, quorum gerunt officium". Unde dicunt, illum Angelum, qui missus et ad Isaiam ut mundaret et incenderet labia Prophetae, fuisse de ordine inferiorum. Sed ideo dictus est fore de Seraphim, quia veniebat incendere et consumere delicta Isaiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2