Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quod singulae animae habeant Angelum bonoum ad custodiam, malum ad exercitium

Illud quoque sciendum est, quod Angeli boni deputati sunt ad custodiam hominum, ita ut quisque electorum habeat Angelum, ad sui profectum atque custodiam specialiter delegatum.

Unde in Evangelio Veritas, a pusillorum scandalo prohibens, ait: "Angeli eorum semper vident faciem Patris". Angelos dicit eorum esse, quibus ad custodiam deputati sunt. Super quam locum Hieronymus tradit, unamquamque animam ab exordio nativitatis habere Angelum ad sui custodiam deputatum, inquiens ita: "Magna dignitas animarum eset, ut unquaequae habeat ab ortu nativitatis in sui custodiam delegatum Angelum".

Gregorius quoque dicit, quod quisque unum bonum Angelum sibi ad custodiam deputatum, et unum malum ad exercitium habet. Cum enim omnes Angeli boni nostrum bonum velint communiterque saluti omnium studeant, ille tamen qui deputatus est alicui ad custodiam, eum specialiter hortatur ad bonum, sicut legitur de Angelo Tobiae et de Angelo Petri in Actibus Apostolorum ; similiter et mali angeli, cum desiderent malum hominum; magis tamen hominem ad malum incitat et ad nocendum fortius instat ille qui ad exercitium eius deputatus est.

Solet autem quaeri, utrum singuli Angeli singulis hominibus, an unus pluribus ad custodiam vel exercitium deputatus sit.

"Sed cum electi tot sint, quot et boni Angeli sunt, plures constat esse omnes simul bonos et malos homines, quam boni Angeli sint". Et cum tot sint electi quot Angeli boni, et Angeli boni plures sint quam mali, pluresque sint homines mali quam boni, non est ambiguum, plures esse bonos homines quam sint mali angeli, et plures esse malos homines quam sint mali angeli vel bono Angeli. Ideoque dici oportet, unum eundemque Angelum, bonum vel malum, pluribus hominibus deputari ad custodiam vel exercitium, sive eodem tempore, sive diversis temporibus.

Ideo autem dicimus "eodem tempore, vel diversis temporibus", quia videtur quibusdam, quod omnes homines, qui sunt simul in aliquo tempore, singuli singulos Angelos habere possint, bonos vel malos, quia, licet maior sit numerus hominum, computatis in unum omnibus qui fuerunt et sunt et futuri sunt, quam Angelorum, tamen, quia homines decedentibus hominibus succedunt, et ideo nunquam simul sunt in hac vita, Angeli vero nunquam decedunt, sed simul omnes sunt: esse potest, ut singuli hominum, dum in hac vita sunt, singulos habeant Angelos, bonos vel malos, ad sui custodiam vel exercitium destinatos. Ceterum sive ita sit sive non, non est dubitandum unumquemque habere Angelum sibi deputatum, sive pluribus simul destinatus sit, sive uni singulariter. Nec est mirandum unum Angelum pluribus hominibus ad custodiam deputari, cum ni homini plurium custodia deputetur, ita ut eorum quisque suum dicatur habere dominum vel episcopum vel abbatem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1