Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Utrum Angeli proficiant in merito et praemio usque ad iudicium

Praeterea illud considerari oportet, utrum Angeli boni in merito vel in praemio proficiant usque ad iudicium.

Quod in meritis proficiant atque quotidie magis ac magis mereantur, quibusdam videtur ex eo, quod quotidie utilitatibus hominum inserviunt eorumque profectibus student. Quibus etiam nihilominus videtur, quod et in praemio proficiant, scilicet in cognitione et dilectione Dei. Licet enim, ut aiunt, in confirmatione beatitudinem acceperint aeternam atque perfectam, augetur tamen quotidie eorum beatitudo, quia magis ac magis diligunt aque cognoscunt; et est eorum caritas, qua Deum et nos diligunt, et meritum et praemium: meritum, quia per eam et obsequia, ex ea nobis impensa, merentur et in beatitudine proficiunt; et ipsa eadem est praemium, quia ea beati sunt.

Et quod Angeli proficiant in cognitione ac per hoc in beatitudine, testimoniis Sanctorum confirmant.

Dicit enim Isaias ex persona Angelorum, Christi ascendentis magnificentiam admirantium: "Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra" ? Et in Psalmo: "Quis est iste rex gloriae" ? Ex quibus apparet, quod mysterium Verbi incarnati plenius cognoverunt Angeli post impletionem quam ante. Et sicut in cognitione mysterii huius profecerunt, ita dicunt eos in Deitatis cognitione proficere.

Quod autem in mysterii huius cognitione profecerint, evidenter docet Apostolus dicens: "Quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, ut innotescat multiformis sapientia Dei per Ecclesiam Principibus et Potestatibus in caelestibus". Super quem locum dicit Hieronymus, Angelicas dignitates praefatum mysterium ad purum non intellexisse, donec completa est passio Christi, et Apostolorum praedicatio per gentes dilatata.

His autem videtur contradicere Augustinus super eundem locum Epistolae dicens: "Non latuit Angelos mysterium regni caelorum, quod opportuno tempore revelatum est pro nostra salute. Illis ergo a saeculis innotuit supra memoratum mysterium, quia omnis creatura non ante saecula, sed a saeculis est".

Attende, lector, quia videntur dissentire in hac sententia illustres doctores.

Ideoque ut omnis repugnantia de medio tollatur, praedicta, Haymonem sequentes, ita determinemus, "ut illis Angelis, qui maioris dignitatis sunt, et per quorum ministerium illa nuntiata sunt, ex parte a saeculis cognita fuisse, utpote familiaribus et nuntiis; illis vero, qui minoris dignitatis sunt, incognita exstitisse dicamus, usquequo impleta sunt et per Ecclesiam praedicta, et tunc ab omnibus Angelis perfecte fuerunt cognita".

Constat itaque, omnes Angelos in cognitione divinorum mysteriorum secundum processum temporis profecisse. Unde non incongruenter ipsi iidem dicunt, Angelorum scientiam ac beatitudinem augeri usque ad futuram consummationem, quando in scientia ac beatitudine ita perfectissimi erunt, ut nec augeatur amplius nec minuatur.

Alii autem dicunt, Angelos in confirmatione tanta Deitatis dilectione atque notitia fuisse praeditos, ut in his ulterius non profecerint, nec profecturi sint. Profecerunt tamen in scientia rerum exteriorum, sicut in cognitione sacramenti Incarnationis et huiusmodi, sed non in contemplatione Deitatis, quia Trinitatem in Unitate, atque Unitatem in Trinitate non plenius intelligunt sive intellecturi sunt, quam ab ipsa confirmatione perceperunt. Ita etiam dicunt, eos in caritate non profecisse post confirmationem, quia eorum caritas postea non aucta est; et sic dicunt, eos non profecisse in meritis, sed hoc quantum ad vim merendi, non quantum ad numerum meritorum. Plura enim bona fecerunt postea, quae tunc non fecerant; sed eorum caritas, ex qua illa processerunt, non est aucta, ex qua tantum meruerunt, antequam ista adderentur, quantum postea, his adiectis.

Illud vero, quod alii superius dicunt, probabilius videtur, scilicet quod Angeli usque ad iudicium in scientia et in aliis proficiant.

Quibus tamen videntur obviare quorundam auctoritatum verba.

Ait enim Isidorus in libro De summo bono: "Angeli in Verbo Dei omnia sciunt, antequam fiant". Sed nec omnes nec omnia perfecte Angelos scire dixit, et ideo eos in scientia proficere non removit.

Gregorius quoque in libro Dialogorum ait: "Quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt" ? Ubi videtur dicere, quod omnia sciant Angeli, et nihil sit quod nesciant. Sed accipiendum est hoc de his quorum cognitio beatum facit cognitorem, ut sunt ea, quae ad mysterium Trinitatis et Unitatis pertinent.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2