Capitulum 1
Capitulum 1
De distinctione operum sex dierum
Haec de angelicae naturae conditione dicta sufficiant. Nunc superest de aliarum quoque rerum creatione, ac praecipue de operum sex dierum distinctione, nonnulla in medium proferre.
Cum Deus in sapientia sua angelicos condidit spiritus, alia etiam creavit, sicut ostendit supra memorata Scriptura Genesis, quae dicit, in principio creasse Deum caelum, id est Angelos, et terram, scilicet materiam quatuor elementorum adhuc confusam et informem, quae a Graecis dicta est chaos; et hoc fuit ante omnem diem. Deinde elementa distinxit et species proprias atque distinctas singulis rebus secundum genus suum dedit, quae non simul, ut quibusdam sanctorum Patrum placuit, sed per intervalla temporum ac sex volumina dierum, ut aliis visum est, formavit.
On this page