Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quod alii senserunt omnia simul facta in materia et forma, alii per intervalla temporum

Quidam namque sanctorum Patrum, qui verba Dei atque arcana excellenter scrutati sunt, super hoc quasi adversa scripsisse videntur.

Alii quidem tradiderunt, omnia simul in materia et forma fuisse creata; quod Augustinus sensisse videtur.

Alii vero hoc magis probaverunt atque asseruerunt, ut primum materia rudis atque informis, quatuor elementorum commixtionem atque confusionem tenens, creat sit; postmodum vero, per intervalla sex dierum, ex illa materia rerum corporalium genera, sint formata secundum species proprias. Quam sententiam Gregorius, Hieronyus, Beda aliique plures commendant ac praeferunt, quae etiam Scripturae Geneseos, unde prima huius rei ad nos manavit cognitio, magis congruere videtur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2