Capitulum 3
Capitulum 3
Quomodo per intervalla temporis res corporales conditae sint
Secundum hanc itaque traditionem, ordinem atque modum creationis formationisque rerum inspiciamus, sicut supra memoratum est.
"In principio creavit Deus caelum" scilicet angelicam naturam, sed adhuc informem, ut quibusdam placet: "et terram", id est illam confusam materiam quatuor elementorum, quam nomine terrae, ut ait Augustinus Contra Manichaeos, ideo appellavit Moyses, "quia terra inter omnia elementa minus est speciosa; et illa inaniserat et incomposita, propter omnium elementorum commixtionem."
"Eandem etiam abyssum vocat, dicens: "Et tenebrae erant super faciem abyssi", quia confusa erat et commixta, specie distincta carens."
"Eadem etiam materia informis dicta est aqua, super quam "ferebatur spiritus Domini", sicut superfertur fabricandis rebus voluntas artificis; quia subiacebat bonae voluntati Creatoris quod formandumperficiendumque inchoaverat, qui sicut Dominus et Conditor praeerat fluitanti et confusae materiae, ut distingueret per species varias quando vellet et sicut vellet. Haec ideo dicta est aqua, quia omnia, quae in terra nascuntur, sive animalia sive arbores vel herbae et similia, ab humore incipiunt formari atque nutriri."
"His omnibus vocabulis vocata est illa informis materia, ut res ignota notis vocabulis insinuaretur imperitioribus, et non uno tantum; nam si uno tantum significaretur vocabulo, hoc esse putaretur, quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere." Sub his ergo nominibus significata est illa materia invisa et informis, quae nulla specie cerni aut tractari poterat, id est nominibus visibilium rerum, quae inde futurae erant, propter infirmitate parvulorum, qui minus idonei sunt invisibilia comprehendere.
Et tunc erant tenebrae, id est lucis absentia. "Non enim tenebrae aliquid sunt, sed ipsa lucis absentia; sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur; et nuditas non aliqua res est, sed in corpore, ubi tegumentum non est, nuditas dicitur; sicut et inanitas non est aliquid, sed inanis dicitur locus esse, ubi corpus non est, et inanitas absentia corporis"
On this page