Capitulum 4
Capitulum 4
Quibus modis accipitur dies
Dicitur enim dies lux illa, quae illo triduo tenebras illuminabat; et dicitur dies illuminatio ipsa aeris; dicitur etiam dies spatium viginti quatuor horarum, qualiter accipitur cum ait: "Factumque est vespere et mane, dies unus". Quod ita distinguendum est: factum est vespere prius, et postea mane, et ita fuit dies unus expletus viginti quatuor horarum, dies scilicet naturalis, qui habuit vesperam, sed non mane. Mane enim dicitur finis praecedentis et initium sequentis diei, quod est aurora, quae nec plenam lucem nec omnino tenebras habet.
Mane ergo primus dies non habuit, quia nec dies praecesserat, qui sequentis diei initio terminaretur, et ideo praecipue, quia luce apparente, mox super terram plenus atque praeclarus dies extitit, qui non ab aurora, sed a plena luce inchoavit et mane sequentis diei consummatus est.
On this page