Capitulum 5
Capitulum 5
De naturali ordine computationis dierum, et de illo qui pro mysterio introductus est
Hic est naturalis ordo distinctionis dierum, ut distinguantur atque computentur dies a mane usque ad mane. Postea vero in mysterio factum est, ut dies computentur a vespera in vesperam, et adiungatur dies praecedenti nocti in computatione, cum iuxta naturalem ordinem, praecedens dies sequenti nocti adiungi debeat, quia homo a luce per peccatum corruit in tenebras ignorantiae et peccatorum, deinde per Christum a tenbris ad lucem rediit.
Primus itaque dies non ab aurora sed a plena luce incipiens, et post paulatim vesperam, occidente luce, excipiens, mane sequentis diei expletus est.
Unde Beda: "Occidente luce paulatim et post spatium diurnae longitudininisinferiores partes subeunte, factum est vespere, sicut nunc usitato cursu solis fieri solet. Factum est autem mane, eadem super terram redeunte et alium deim inchoante; et dies expletus est unus viginti quatuor horarum. Fuitque nox illo triduo omnino tenebrosa, quae post creata sidera aliqua luce claruit".
On this page