Capitulum 10
Capitulum 10
De sanctificatione septimi diei
Illum autem diem sanctificasse et benedixisse dicitur, quia mystica prae ceteris benedictione et sanctificatione eum donavit. Unde in Lege dicitur: "Memento sanctificare diem sabbati".
Et inde est, quod numerando dies usque ad septimum procedimus et dicimus, septem esse dies, quorum repetitione omne tempus agitur: non quin alius sit ab illis dies octavus et nonus, et sic de ceteris, sed quia in sex diebus rerum genera distincta sunt, et in septimo, licet non fuerit novum genus rerum institutum, fuit tamen in eo quasi quidam novus status sanctificationis operum et requietionis opificis.
On this page