Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De hominis creatione

His excursis, quod supra de hominis creatione promisimus, effectui mancipare atque ordine explanare nunc suscipimus, ubi haec consideranda videntur, scilicet, quare creatus sit homo, et qualiter institutus, et qualis vel quomodo factus; deinde qualiter sit lapsus, postremo, qualiter et per quem sit reparatus. Horum autem primo et secundo posita, id est causam creationis humanae et modum institutionis, superius pro modulo nostrae facultatis tractavimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1