Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

Quomodo omnia a Deo facta, dicantur valde bona

"Omnia quidem naturaliter bona erant, nilque in sui natura vitii habentia. Et sunt bona quae condidit Deus, etiam singula; simul vero universa valde bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulcritudo", "in qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint, dum comparantur malis". Sexto igitur die facta est omnium operum consummatio.

Ideo praemissa oritur quaestio, quomodo dicatur Deus die septimo opus suum complesse, quod "Hebraica veritas habet, in quo tamen nihil novum creasse dicitur, nisi forte dicatur die septimo complesse opus suum, quia ipsum benedixit et sanctificavit", sicut subiicit Scriptura: "Benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum". "Opus enim est benedictio et sanctificatio, sicut Salomon aliquid operis fecit, cum templum dedicavit".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9