Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Utrum minima animalia tunc creata fuerint

"De quibusdam etiam minutis animantibus quaestio est, utrum in primis conditionibus creata sint, an ex rebus corruptis postea orta sint.".

"Pleraque enim de humidorum corporum vitiis, vel exhalationibus, sive de cadaveribus gignuntur; quaedam etiam de corruptione lignorum et herbarum et fructuum; et Deus auctor omnium est. Potest autem dici, quod ea quae de corporibus animalium, maxime mortuorum, nascuntur, cum animalibus creata non fuerint nisi potentialiter et materialiter: ea vero quae ex terra vel ex aquis nascuntur, vel ex eis quae terra germinante orta sunt, tunc creata fuisse, non incongrue dici potest".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4