Capitulum 5
Capitulum 5
Quare post omnia factus est homo
"Omnibus autem creatis atque dispositis, novissime factus est homo, tanquam dominus et possessor, qui et omnibus praeferendus erat" ; unde sequitur: "Vidit Deus, quod esset bonum, et ait: Faciamus hominem" etc.
Sed antequam de hominis creatione tractemus, quod supra breviter tetigimus, plenius versantes clarius faciamus.
In hac enim rerum distinctione catholici tractatores dissentire, ut supra diximus, inveniuntur, aliis dicentibus res creatas atque distinctas secundum species suas per intervalla sex dierum. Quorum sententiae, quia littera Genesis magis inservire videtur, atque Ecclesia magis approbat, ideo hactenus studiose docuimus, quomodo ex illa communi materia, prius informiter facta, postea rerum corporalium genera per sex dierum volumina distinctim sint formata.
On this page