Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

De sententia illorum qui simul omnia facta esse contendunt

Aliis autem videtur, quod non per intervalla temporum facta sint, sed simul ita formata ad esse prodierint.

Quod Augustinus Super Genesim pluribus modis nititur ostendere dicens, "elementa quatuor ita formata sicut modo apparent, ab initio exstitisse, et caelum sideribus ornatum fuisse; quaedam vero non formaliter, sed materialiter tunc facta fuisse: quaedam vero non formaliter, sed materialiter tunc facta fuisse, quae post, per temporis accessum, formaliter distincta sunt, ut herbae, arbores et forte animalia. Omnia ergo in ipso temporis initio facta esse dicunt, sed quaedam formaliter et secundum species quas habere cernimus, ut maiores mundi partes; quaedam vero materialiter tamen"

Sed, ut dicunt, Moyses, loquens rudi et carnali populo, locutionis modum temperavit, de Deo loquens a simili hominis, qui per moras temporum opera sua perficit, cum ipse simul sua opera fecerit.

Unde Augustinus: "Ideo, inquit, Moyses divisim refert, Deum illa opera fecisse, quia non potuit simul ab homine dici, quod a Deo simul potuit fieri".

Item: "Potuit dividere Scriptura loquendi temporibus, quod Deus operandi temporibus non divisit".

Illi qui his auctoritatibus et aliis huiusmodi inhaerentes dicunt, quatuor elementa atque caeli luminaria ita formata, simul esse habuisse, illos sex dies, quos Scriptura memorat, sex rerum genera, id est distinctiones appellant, quae simul factae sunt, partim formaliter, partim causaliter.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6