Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Quomodo intelligenda sit requies Dei

Iam de septimae diei requie aliquid nos eloqui oportet.

Scriptum est, quia "complevit Deus die septimo opus suum... et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat".

"Requievisse dicitur Deus die septimo, non quasi operando lassus, sed ab universo opere requievit, quia novam creaturam facere cessavit: requiescere enim cessare dicitur" Unde in Apocalypsi: "Non habebant requiem dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus", id est, dicere non cessabant. Requievisse igitur Deus dicitur, quia "cessavit a faciendis generibus creaturae, quia ultra non condidit nova. Usque nunc tamen, ut Veritas in Evangelio ait, operatur Pater cum Filio, scilicet administrationem eorundem generum, quae tunc instituta sunt. Creatoris enim virtus causa subsistendi est omni creaturae. Quod ergo dicitur: "Pater meus usque modo operatur, et ego operor", illud universae creaturae continuam administrationem ostendit. Die igitur septimo requievit, ut novam creaturam ulterius non faceret, cuius materia vel similitudo non praecesserit; sed usque nunc operatur, ut quod condidit continere et gubernare non cesset".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7