Capitulum 8
Capitulum 8
Quomodo accipiendum sit, quod dicitur Deus complesse opus suum septimo die, cum tunc quieverit
Sed quaeritur, quomodo septimo die dicatur Deus complevisse opus suum, cum ab omni opere illo die quieverit, nec aliquod novum genus rerum fecerit. "Alia translatio habet: "Consummavit Deus die sexto opera sua"; quae nihil quaestioni affert, quia manifesta sunt quae in eo facta sunt" et omnium consummatio eo die perfecta est, sicut Scriptura ostendit, cum ait: "Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona".
On this page