Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Qualis factus sit homo

Ideoque superest, ut qualis vel quomodo factus sit, discutiamus.

In Genesi legitur: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram". In eo quod dicit faciamus, una operatio trium personarum ostenditur; in hoc vero, quod dicit ad imaginem et similitudinem nostram, una et aequalis substantia trium personarum monstratur. Ex persona enim Patris hoc dicitur ad Filium et Spiritum sanctum, non, ut quidam putant, Angelis, quia Dei et Angelorum non est una et eadem imago vel similitudo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2