Quare homo, extra paradisum creatus, in paradiso sit
positus.
Hominem autem ita formatum tulit Deus, ut Scriptura docet, et posuit in paradiso
voluptatis, quem planiaverat a principio.
His verbis aperte Moyses insinuat, quod homo extra paradisum creatus, postmodum in
pardiso sit positus. Quod ideo factum dicitur, quia non erat in eo permansurus, vel ut non
naturae, sed gratiae hoc assignaretur.